[280] EPISTOLA LXXX.

Ornatissimo & Doctissimo Viro

SIBRANDO LUBBERTO

Theologiae apud Franekerenses Professori.

Franekeram Frisonum.

JOSEPHUS SCALIGER SIBRANDO LUBBERTO suo S. Quamvis vellem semper mihi suppetere argumenta ad te scribendi, tamen mallem aliam potius caussam esse scribendi quam hanc, quae a me hoc epistolium expressit. CUNEUS, qui tibi has reddet, convenit me paulo ante tempus, quo fessus scribendo nihil aliud quam de quiete & somnio cogitabam. Quia tamen a me commendatitias ad te postulavit, tametsi angustiis temporis excludebar, nolui tamen ejus desiderio deesse tum propter amicitiam, quae mihi cum eo intercedit, tum ejus caussa. Dignus est enim, quem non solum in tuorum auditorum numero videas, sed etiam quem in gregem amicorum recipias. Eum ita tibi commendo, ut neque ego quicquam a te majore opera contendere possim, neque tu quicquam gratius facere possis. Vale, raptim, sub ipsum tempus dormiendi. Lugduni Batavorum. Nonis Augusti Iuliani. Natali meo LXVII. MDCVI.